K 31

K 31

Transkription des langen Prologs der Lex Salica (Version a) in der Hs. Paris, Bibliothèque Nationale, Lat. 4626, p. 1.

Transkription des langen Prologs der Lex Salica (Version a) in der Hs. Paris, Bibliothèque Nationale, Lat. 4626, p. 1.



[p. 1]
INCIPIT [PROLOGUS] LEGIS SALICAE
G
ENS FRANCORUM INCLITA . AUCTORE DEO CONDITA . fortis in arma . pacis foedera . profunda in consilio . corporea . nobilis incolumpna . candore [form]a egregia . audax . uelox . et aspera . ad catholicam fidem conuersa . et inmunis ab heresę . Dum adhuc teneretur barbaro . et inspirante deo inquirens scientię clauem iuxta morum suorum qualitatem desiderans iuxticiam . custodiens pietatem . dictauerunt salicam legem . per proceres ipsius gentis . qui tunc tempore eiusdem rectores adherant . electi de pluribus IIII his nominibus uuisogastus . bodogastus . salegastus . uuidogastus . in loco cui nominantia saleghagme . bodoghagme . uuidoghagme . Qui per tres mallos conuenientes omnes causarum origines . sollicite discutiendo tractandis de singulis iudicium decreuerunt hoc modo . At ubi deus fauendi rex francorum chlodoueus torrens et pulcher . [prim]us recepit catholicum baptismum . et quod minus in pacte habebatur idoneum . per procul[si]s regis . et chlodoueo et childeberto . et chlothario fuit lucidius emendatum . Uiuat qui francos diligit . christus eorum regnum custodiat . rectores earundem lumine siue gratia repleat . exercitum protegat . fidei munimen tribuat . pacis gaudia . et felicitatem . tempora dominantium . dominus iesus christus pietatem concedat . Hęc est . enim gens quę fortis dum [ess]et . roborare ualida . romanorum iugum durissimum . de suis ceruicibus excusserunt pugnando . atque post agnitionem baptismi sanctorum martyrum corpora . quę romani igne cremauerunt . uel ferro truncauerunt . uel bestiis lacerando proiecerunt Franci super eos aurum et lapides praetiosos ornauerunt

E[X]PLICIT PROLOGVS




      Transkription, Auszeichnung nach TEI P5 Standard durch Georg Friedrich Heinzle
      Letzte Änderung durch Lea Raith (Korrektur ; 2015-04-28)



Hss. nach Datierung

Hss. nach Inhalt

Hss. nach Herkunft