K 20

K 20

Transkription des langen Prologs der Lex Salica (Version a) in der Hs. St. Gallen, Stiftsbibliothek 728, p. 109-110.

Transkription des langen Prologs der Lex Salica (Version a) in der Hs. St. Gallen, Stiftsbibliothek 728, p. 109-110.



[p. 109]
INCIPIT PROLOGUS
G
ens francorum inclita auctore deo condita . fortis in armis pacis conseruans . foedera profunda in conlioa corporea nobilis incolumna . candore forma ęgregia . audax velox et aspera . ad catholicam fidem conuersa et inmunis ab heresi . dum adhuc teneretur barabara . inspirante deo . inquirens scientię clauem . iuxta morum suorum . qualitatem . desiderans iustitiamb . custodiens pietatem . dictauerunt salicam legem . per proceres ipsius gentis qui tunc tempore aderant rectores . electi de pluribus uiris quattuor his nominibus . Uuisogastis . bodogastis . salegastis . uuidogastis . in loca denominantia . salechagme bodechagme uuidochagme Qui per tres mallos . conuenientes . omnes causarum origines sollicite . discutiendo tractantes . de singulis iuditium . decreuerunt hoc modo
A
t ubi deo fauente . rex francorum . chlodoueus torrens et pulcher primus recepit catholicum baptismum . et quod minus in pacto habebatur idoneum per precelsos reges . chlodoueum . et childebertum et chlotharium . fuit lucidissime emendatum
U
iuat qui francos diligit . christus eorum regnum custodiat rectores eorundem lumine suę gratię repleat . exercitum protegat . [p. 110] fidei munimenc . tribuat pacis gaudia . et felicitate tempora dominantium . Dominus iesus christus pietate concedat . hec est enim gens . quę forti dum esset robore . ualida romanorum iugum . durissimum . de suis ceruicibus excussit pugnando . atque post agnitionem baptismid . sanctorum martyrum corpora . quę romani igne cremauerant . uel ferro truncauerant . uel bestiis lacerando proiecerant . franci super eos aurum et la+pides preciosos ornaverunt .



  1. sic Hs.
  2. korr. aus iustiaiam
  3. Mittig über dem Wort ein Zeichen aus zwei spitz nach oben zusammenlaufenden Schäften, das weder ein Kürzungs-, noch ein Verweiszeichen ist.
  4. korr. aus baptist

    Transkription, Auszeichnung nach TEI P5 Standard durch Georg Friedrich Heinzle
    Letzte Änderung durch Lea Raith (Korrektur; 2015-04-28)



Hss. nach Datierung

Hss. nach Inhalt

Hss. nach Herkunft