C 6

C 6

Transkription des langen Prologs der Lex Salica (Version a) in der Hs. Paris, Bibliothèque Nationale, Lat. 18237, foll. 65va-66ra.

Transkription des langen Prologs der Lex Salica (Version a) in der Hs. Paris, Bibliothèque Nationale, Lat. 18237, foll. 65va-66ra.



[fol. 65va]
I
NCIPIT PROLOGUS LEGE SALICE
G
ens francorum inclita auctore deo condita fortis in arma . pacis foedera profunda in consilio . corporea nobilis . incolumna candore . forma egregia . audax . uelox . et aspera ad chatholica fide conuersa . et inmunis ab herese . Dum adhuc teneretur barbara . inspirante deo inquirens scienciae clauem iuxta morum suorum qualitatem desiderans iustitem desideraniustitititia . custodit pietatem . Dictauerunt salica lege per proceris ipsius gentis qui tunc tempore eiusdem aderant rectores . Electi de pluribus uiris . quattuor his nominibus uuisogastis . bodogastis . et uuidogastis . in loca nominancium [fol. 65vb] salchamae . bodocha[mae]b uuidochamae . qui p[er] tres mallus conuen[i]entes omnes causar[um] origines sollicite dis[cu]ciendum tractandis de singulis iudicibus dec[re]uerunt hoc modo . Ad ubi deo fauente rege francorum chlodeueus torrens et pulcher et primus recepit catholicam baptismi . et quod minus in pactum habebatur idoneo per proconsolis regis chlodouehi et hildeberti . et chlotarii fuit lucidius emendatum . Uiuat qui francos diligit . christus eorum regnum custodiat . rectores eorum lumen suae graciae repleat . exercitum protegat . fidei munimenta tribuat . Pacem gaudia et felicitatem [fol. 66ra] tempora dominancium Dominus iesus christus pietate concedat . Hec est enim gens quae fortis dum esset et ualida . romanorum iugum durissimum de suis ceruicibus excusserunt pugnandum . atque post agnitionem baptismi sanctorum martyrum corpora quem romani igne cremauerant . uel ferro truncauerant uel bestiis lacerandum proicerant . franci super eos aurum et lapides praetiosos hornauerunt .



  1. ti über der Zeile ergänzt
  2. Pergament am Rand beschnitten.

    Transkription, Auszeichnung nach TEI P5 Standard durch Georg Friedrich Heinzle
    Letzte Änderung durch Lea Raith (Korrektur ; 2015-04-28)



Hss. nach Datierung

Hss. nach Inhalt

Hss. nach Herkunft