A 1

A 1

Transkription des langen Prologs der Lex Salica (Version a) in der Hs. Paris, Bibliothèque Nationale, Lat. 4404, fol. 197r.

Transkription des langen Prologs der Lex Salica (Version a) in der Hs. Paris, Bibliothèque Nationale, Lat. 4404, fol. 197r.



[fol. 197ra]
G
ens francorum inclita auctorem deo condita . fortis in arma . firma pace . fetera profunda . in consilio corporea . nobilis incolumna . candore forma egregia . audax . uelox et aspera . Ad catholicam fidem conuersa . et munus ab heresa Dum adhuc teneretur barbaro inspirante deo inquaerens scientiam clauem iuxta morem suorum qualitatem desiderans iustitia . custodiens pietatem . Dictauerunt salicam legem per proceris ipsius gentes . qui tunc tempore eiusdem adherant rectores electi . De pluribus uiris quattuor his nominibus . uuisogastis hodogastis . Salegastis . et uuisugastis . In loca cognominantia salicaime . hodocaime . uuiducaime . Qui per tres mallos conuenientes omnes causarum origenis sollicite discutiendo . tractandis de singulis iudicio decreuerunt hoc modum ad ubi deo pauendi . rex franco [fol. 197rb] rum chlodouius torrens et pulcher . Primus recepit catholicum baptismum et quod minus in pactum habebatur edonii perculsus regis chlodouio et cheldeberto et chlothario fuit lucidus emendatum . uiuat qui francus christus eorum regnum custodiat . Rectores eorundem . lumen suae gratiae reppellat exercitum protegat . Fidem momenta tribuat . pacem gaudeat . et filicitatem tempora dominantium dominus iesus christus pietatem custodiat Haec est enim gens quae fortis dum esset robore ualida . romanorum iugum durissimum de suis ceruicibus excusserunt pugnando atque post agnationem baptismi . sanctorum martyrum corpora quae romani igne cremauerunt uel ferro truncauerunt uel besteis lacerando proiecerunt Franci super eos aurum et lapides preciosos super ornauerunt




      Transkription, Auszeichnung nach TEI P5 Standard durch Georg Friedrich Heinzle
      Letzte Änderung durch Lea Raith (Korrektur ; 2015-03-03)



Hss. nach Datierung

Hss. nach Inhalt

Hss. nach Herkunft